PANTHER

PANTHER
PANTHER
Graece Πανθὴρ, Poetis pro Panthera, quasi Πανὸς θὴρ Panis fera, quia in deliciis Pani et Baccho, ut lynces et tigres: unde in scenis Veter. versatilibus semper ante Bacchi pedes, et inter satyricas vestes pantherina quoque pellis Polluci recensita, quae quia rarae admodum nec semper ad manum, earum locô textiles sumebantur, quae macularum varietate veras pantheridas imitarentur. Sunt tamen qui panthera dist in guant. Namque τοὺς πανθῆρας et τὰς παρδάλεις, tamquam species diversas, poni videmus, apud Graecum Interpretem Oseae c. 13. v. 7. Xenophon etiam distincte recenset l. de Venat. Et in descriptione pompae Ptolemaei Philadelphi, seorsim procedunt pantheres et pantherae, apud Athenaeum l. 5. Inprimis vere ex Oppiano idem videtur colligi, qui Cynegetic. l. 2. v. 570. pantheres inter minora et imbellia animalia, his verbis recenset:
Μοῦσα φίλη, βαιῶν, οὔ μοι ςθέμις ἀμφὶς ἀείδειν,
Οὐτιδανοὺς λίπε ςθῆρας, ὅσως μὴ κάρτος ὀπ ηδεῖ,
Πανθῆρας καροποὺς, ἠδ᾿ αἰλούρους κακοεργού.
Musa cara, mihi non licet in parvis diu morari:
Minutas relinque feras, quas robur non comitatur;
Pantheres ravos et feles maleficos.
Quo facit, quod thos, animal vulpe non multo maius, πανθόριον et λυκοπάνθηρ et λυκοπάνπηρον, a multis appellatur. Tamen, ut Pantheram, ita et Pantherem, vel esse pardum, vel animal pardo congener, non thoem, aut aliud simileanimalculum, varia probant. Namque Xenophon, qui Scriptorum, quotquot exstant, primus pantherum meminit, eos palam recenset inter maiores feras; Iulius in super Pollux non solum maioribus accenset feris, sed et minoribus opponit, vulpibus, thoibus, lupis. Eustathius porro, pantherem dicit esse animal τῷ σώματι ἀςτερωπὸν, macularum oculis quasi stellis insigne, et reliqua delectari αὐτοῦ τῇ ποικιλίᾳ τοῦ σώματος, corporis illius varietate, in Hexaem. quod pantherae belle convenit, et ei cum paucissimis animalibus commune est. Plin. l. 8. c. 17. Panthera et tigris, macularum varietate, prope solae bestiarum, spectantur, coeteris unus ac suus cuiusque generis color. De panthere addit idem, Ἐκ τοῦ ςτόματος (l. σώματος᾿ αὐτοῦ ἐυωδία τις ἔζεισιν ἀρωματικὴ, δἰ ἧς τὰ ἄλλα ζῶα ςθελγόμενα, τὰ ἐγγὸς καὶ τὰ πόῤρωθεν ἐγγίξουσιν ἀυτῷ καὶ ἕπονται. Ex illius corpore aromatica quaedam fragrantia effunditur, quâ pellecta animalia, tam vicina, quam remotiora, proxime accedunt et sequuntur. Et paulo post: Ὁ δε πάνθηρ ὀλίγον τι προηγησάμενος αὐτῶν ὑποςτρέφεται καὶ ἀποτηρεῖ, καὶ ὅδ᾿ αν τῶ ξώων ἀρέσῃ ἀυτῷ, ἐπιπηδήσας λαμβάνει, Panther autem aliquantulum progressus regreditur, et iis insidiatur et quodcumque vult animal, impetu factô invadit. Quae eadem de pardo habet, Aelian. Histor. l. 5. c. 40. Quin, teste Philosophô, Problematum Sect. 12. Quaest. 4. τῶ μὲν ζώων οὐδὲν ἐυῶδές ἐςτιν ἔζω τῆς παρδάλεως, praeter pardum nullum animal suaviter olet: quod ipsum confirmant Theophrastus de Causis l. 5. c. 6. et 26. et Plin. loc. cit. Neque enim Zibethi felem noverant, neque musci
capreolum. Itaque si panther bene olet, ex illorum sententia animal a pardo specie diversum esse nequit. Utque repetam, quae de scenis versatilibus Veter. dicta, de iis Hero περὶ αὐτοματοποιητικῆς, Παρακαθίζεται δὲ, inquit, πανθήρισκος πρὸς τοῖς τοῦ Διονύσου ποσὶν Ad Bacchi pedes assidet pantheriscus, h. e. parvus panther, vel, quod idem, parva panthera, Baccho sacrum animal, ut alibi dictum. Sequitur mox, de scypho, quem Bacchus habet in manu, Ἐκ δὲ τοῦ σκύφου οἶνος ἐκχυθἡσεται ἐπὶ τὸν ὑποκείμενον πανθήρισκον, Ex scypho autem vinum effundetur in subiectum pantheriscum: quia scilicet vini potu maxime delectatur panthera, uti docent rerum naturalium Scriptores. Sed et, si panthera est pardus, quod in Veter. scriptis omnino clarum, quidni etiam πανθὴρ id ipsum sit? Certe, ut fera factum ex Aeolico φὴρ, pro θὴρ, ita etiam panthera ex πανθὴρ etc. Interim notandum, duo esse pardorum genera, ex Oppiano Cynegeticῶν l. 3. Hinc et Arabes in Damire, Huius (pardi) duae sunt species, una magni corporis et brevis caudae, altera contra. Aliter distinguit Plin. loc. cit. nempe a sexu et colore: Pantheris, inquit, in candido breves macularum oculi, cum pardi in caerulo oculatis maculis varii essent. Et paulo
post, Nunc, (pantheras) varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Et rursus, Quidam ab iis pantheras candore sole discernunt. Et in Solino, Plinii simia, c. 21. Pantherae sunt minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fulvo circulis vel caerula vel alba distinguatur tergi supellex etc. Igitur vel ex sexu, vel ex variis maculis factum, ut in eodem animalis genere, aliud proprie πανθὴρ, aliud πάρδαλις, diceretur. Neque aliud volunt Veter. qui pantheres et pardos, ut diversa animalia, distinguunt. Oppianus vero frustra opponitur, in quo πάνθηρες χαροποὶ, quos censet in minutis et infirmis animalibus, non sunt pantheres ii, quos maioribus feris accensent Scriptores vetusti, sed recentiorum πανθήρια vel λυκοπάνθηρες, quod thoibus a Graecis posterioribus nomen est inditum, quia in lupina forma pantherinam pellem habent. Vide plura hanc in rem, apud bochart. Hieroz. parte prior. l. 3. c. 7. et 8. et Salmas. ad Solin. p. 212. Ceterum Panthera in Africa Syriaque creberrima est: Unde Plin. loc. cit. nomine Africanae solo id ferae genus indigitat: Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. Ibi enim per Africanas solas Pantheras intelligendas esse, monet idem Salmasius. Sicque capiendus est Servius ad illud Virg. l. 5. Aen. v. 37.
———— In pelle Libystidos ursae:
aut vevera ursae, inquiens, aut ferae Africanae. Ubi per feram Africanam, pardum vel pantheram accipe, non leonem, ut putabat Lipsius. Inde Libycae pelles pretiosae, Pantherarum nempe aut pardorum, quas sola macularum varietas commendabat. Hesych. Λιβυκὸν δέρμα ὡς κάλλιςτον. Non enim leonum pelles pulcherrimae, sed pardorum vel pantherarum. Idem Hesych. Λιβυκὸν ςθηρίον ἐπεὶ ςθανάσιμα ἐκεῖ ἑρπετὰ καὶ ὡς Λιβύης ἐχούσης ςθηρία, καὶ τὸ ποικελόμορφον: ubi Λιβυκὸν ςθηρίον exponitur ποικιλόμορφον, quod solis Pantheris pardisque convenit. Unde et varias eas vocavêre Romani. Vetus Glossar. Varia, ποικίλη πάρδαλις. Sic et Parthicae pelles, de quibus, ut pretiosissimis et pulcherrimis, tam frequens in libris occurrit mentio, pantherarum et pardorum erant pelles et tigrium, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. Aurelian. c. 33. Aliter vox sumitur, apud Ulpianum leg. 11. §. 1. ff. de act. empt. Veluti cum futurum iactum retis a piscatore emimus, aut indaginem plagis positis a venatore, vel pantheram ab aucupe, (ubi pro Pantheram, funt qui Panthera legi malunt, a Panther, quam vocem Varro habet de L. L. l. 4. retis genus esse scribens.) Hîc enim Panthera, pro universo aucupio, et eo, quidquid auceps capit, sumitur, Ioh. Calvin. Lex. Iurid. Apud Petrum Crescentium de Agricult. l. 10. c. 17. retis est species, quâ anates capiuntur etc. Vide supra, ut et in voce Varia, de odoris vero Pantherarum suavitate, quâ ipsa vincunt aromata coeterasque bestias alliciunt, ut et de corii pantherini in bello, apud Veter. olim, quorum meminit Virg. Aen. l. 8. v. 459. hodiernosque Polonos, usu, Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 3. c. 30. et 70.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Panther — Panther …   Deutsch Wörterbuch

  • Panther — may refer to:Large Cats* Panthera , the feline genus which contains lions, tigers, leopards and jaguars * Panther (in Africa and Asia), the leopard ( Panthera pardus ) * Panther (in North America), the cougar or mountain lion ( Puma concolor ) ** …   Wikipedia

  • Panther — bzw. Panter steht als Begriff für: Schwarzer Panther Leopard, insbesondere die durch Melanismus auftretende schwarze Form, Jaguar, umgangssprachliche Namensverwendung wegen der schwarzen Form, Puma, in Nordamerika lebend, Panthera, eine Gattung… …   Deutsch Wikipedia

  • Panther 6 — Panther Bild nicht vorhanden 6 Hersteller: Panther Produktionszeitraum: 1977–1983 Klasse: Oberklasse Karosserieversionen …   Deutsch Wikipedia

  • Panther — Saltar a navegación, búsqueda El término Panther puede referirse a: Mac OS X v10.3, un sistema operativo cuyo nombre clave fue panther ; el Tanque Panther, un tanque de la alemania nazi; el Eurocopter Panther, un helicóptero militar; la Pantera… …   Wikipedia Español

  • Panther — Panther, s. Pantherkatzen. – In der Heraldik ist P. der Zeichnung nach ein Zwitter vom Löwen, Adler und Drachen; z. B. im Wappen der Steiermark (s. Abbildung). Panther im Wappen der Steiermark …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Panther — Sm std. (12. Jh.), mhd. pantel, pant(i)er Entlehnung. Entlehnt aus l. panthēr(a) m./f., zu gr. pánthēr, dessen weitere Herkunft unklar ist. Vermutlich Entlehnung, die zusammenhängen könnte mit Pardel und Leopard.    Ebenso nndl. panter, ne.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • panther — pan ther (p[a^]n th[ e]r), n. [OE. pantere, F. panth[ e]re, L. panthera, Gr. pa nqhr, prob. fr. Skr. pundr[=i]ka a tiger.] [1913 Webster] 1. (Zo[ o]l.) A large dark colored variety of the leopard, by some zo[ o]logists considered a distinct… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • panther — [pan′thər] n. pl. panthers or panther [ME pantere < OFr pantère < L panthera < Gr panthēr] 1. a leopard; specif., a) a black leopard b) a large or fierce leopard 2. COUGAR …   English World dictionary

  • Panther — Panther, ein furchtbares Raubthier aus dem Katzengeschlechte, ausgewachsen 6 Fuß lang, bräunlich gelb mit schwarzen Flecken, die Brust weißlich. Er wohnt in Afrika und läßt sich durchaus nicht zähmen, daher seine Seltenheit in Menagerien. – Der… …   Damen Conversations Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”